# Instauratio magna 250

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/250

Tanta enim videtur esse vis & moles aquarum, quae per huiusmodi Cataractas subitò effunditur; vt videatur Collectio Aquarum fuisse antè facta, atque in his locis haesisse & mansisse; & posteà potiùs per causam violentam deiecta & detrusa esse, quàm naturali Motu grauitatis cecidisse: adeò vt conijci poßit, corpoream molem densam atque compactam, in magnà distantiâ à Terrâ, fore pensilem tanquàm Terram ipsam. nec casuram, nisi deijciatur. Verùm de hoc nil certi affirmamus. Interim in hoc & in multis alijs facilè apparebit, quàm inopes simus Historiae Naturalis. cùm loco Instantiarum certarum, nonnunquàm Suppositiones afferre pro Exemplis cogamur. Similitèr sit Natura Inquisita, Discursus Ingenij. Videtur omninò diuisio vera, Rationis Humanae, & Solertiae Brutorum. Attamen sunt nonnullae Jnstantiae actionum, quae eduntur à Brutis, per quas videntur etiam Bruta quasi syllogizare: vt memoriae proditum est de Coruo, qui per magnas siccitates ferè enectus siti, conspexit aquam in trunco cauo arboris; atque cùm non daretur ei intrare propter angustias, non cessauit iacere multos lapillos, per quos surgeret & ascenderet aqua, vt bibere posset; quod posteà ceßit in Prouerbium.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
