# Instauratio magna 255

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/255

Jtaque reducatur (si placet) iam Inquisitio (mißis duobus illis Motibus prioribus) ad hunc vltimum; & inquiratur si fiat aliqua talis Sublatio per Consensum, sute vim Magneticam. Atqui primò manifestum est vniuersas Aquas, prout ponuntur in Foßâ, siue Cauo Maris, non poße simul attolli, quia defuerit quod succedat in fundo; adeò vt si foret in Aquis aliquis huiusmodi appetitus se attollendi, ille ipse tamen à Nexu rerum, siue (vt vulgò loquuntur) ne detur Vacuum, fractus foret & cohibitus. Relinquitur, vt attollantur Aquae ex aliqua parte, & per hoc minuantur & cedant ex aliâ. Enimuerò rursùs necessariò sequetur, vt vis illa Magnetica, cùm super Totum operari non poßit, circa Medium operetur intensißimè; ita vt Aquas in Medio attollat; illae verò sublatae, latera per succeßionem deserant & destituant. Itaque iam tandem peruentum est ad Instantiam Crucis circa hoc subiectum. Ea talis est: Si inueniatur quòd in Refluxibus Maris, Aquarum superficies in Mari sit arcuata magis & rotunda, attollentibus se scilicèt Aquis in medio Maris, & deficientibus circa latera, quae sunt litora; & in Fluxibus eadem superficies sit magis plana & aequa, redeuntibus scilicè Aquis ad priorem suam positionem; tum certè per hanc Instantiam Decisoriam potest recipi Sublatio per vim Magneticam, alitèr prorsùs abiudicanda est.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
