# Instauratio magna 257

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/257

Similitèr, sit Natura Inquisita, Motus Rotationis ille alter apud Astronomos decantatus, renitens & contrarius Motui Diurno, videlicèt ab Occidente in Orientem, quem veteres Astronomi attribuunt Planetis, etiam Coelo Stellato: at Copernicus, & eius Sectatores Terrae quoque: & quaeratur vtrùm inueniatur in rerum Naturâ aliquis talis Motus, an potiùs res conficta sit & supposita, ad Compendia & Commoditates Calculationum, & ad pulchrum illud, scilicèt de Expediendis Motibus Coelestibus per Circulos perfectos. Neutiquàm enim euincitur iste Motus esse in Supernis verus & realis, nec per Defectum Restitutionis Planetae in Motu Diurno ad idem punctum Coeli stellati; nec per diuersam Politatem Zodiaci, habito respectu ad Polos Mundi; quae duo nobis hunc Motum pepererunt. Primum enim Phaenomenon per Anteuersionem & Derelictionem optimè saluatur; Secundum per Lineas Spirales adeò vt Jnaequalitas Restitutionis, & Declinatio ad Tropicos, poßint esse potiùs Modificationes Motûs vnici illius Diurni, quam Motus renitentes, aut circa diuersos Polos. Et certißimum est, si paulisper pro Plebeijs nos geramus, (mißis Astronomorum & Scholae commentis, quibus illud in more est, vt Sensui in multis immeritò vim faciant, & obscuriora malint) talem esse Motum istum ad Sensum, qualem diximus; Cuius imaginem per fila ferrea (velutì in Machinâ) aliquando repraesentari fecimus. Verùm Instantia Crucis super hoc subiectum poterit esse talis.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
