# Instauratio magna 259

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/259

Idem fiat Experimentum in profundis Minerarum, altè sub Terrâ depreßarumvtrùm Horologium huiusmodi non moueatur velociùs quàm solebat, propter auctam virtutem Ponderum. Quòd si inueniatur virtus Ponderum minui in sublimi, aggrauari in subterraneis; recipiatur pro Causa Ponderis, Attractio à Maßâ Corporeâ Terrae. Similiter, sit Natura Inquisita, Verticitas Acûs ferreae, tactae Magnete. Circa hanc Naturam tale erit Biuium. Necesse est, vt Tactus Magnetis vel ex se indat ferro Verticitatem, ad Septentriones & Austrum: vel vt excitet ferrum tantummodò & habilitet: Motus autem ipse indatur ex praesentiâ Terrae; vt Gilbertus opinatur, & tanto conatu probare nititur. Itaque huc spectant ea, quae ille perspicaci industriâ conquisiuit. Nimirum quòd Clauus ferreus qui diù dumuit in situ versus Septentriones & Austrum, colligat morâ diutinâ Verticitatem, absque Tactu Magnetis: Ac si Terra ipsa, quae ob distantiam debiliter operatur (namque superficies aut extima incrustatio Terrae virtutis Magneticae (vt ille vulc) expers est) per moram tamen longam, Magnetis Tactum suppleret, & ferrum exciret, deinde excitum conformaret, & verteret.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
