# Instauratio magna 261

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/261

Etiam quandoque reflecti videmus radios Solis temporibus vespertinis serenis, à fimbrijs nubium roscidarum, non minori splendore, sed potiùs illustriori, & magis glorioso, quam qui redditur à Corpore Lunae; neque tamen constat eas nubes coaluisse in Corpus densum Aquae. Etiam videmus Aërem tenebrosum ponè fenestras noctu reflectere lucem Candelae, non minus quam Corpus densum. Tentandum etiam foret Experimentum immißionis radiorum Solis per foramen, super Flammam aliquam subfuscam & caeruleam. Saneradij aperti Solis incidentes in Flammas obscuriores, videntur eas quasi mortificare, vt conspiciantur magis instar Fumi albi, quàm Flammae. Atque haec impraesentiarùm occurrunt, quae sint ex Naturâ Instantiarum Crucis circa hanc rem; & meliora fortaßè reperiri possunt. Sed notandum semper est, Reflexionem à Flammâ non esse expectandam, nsi à Flammâ alicuius profunditatis: nam alitèr vergit ad Diaphanum. Hoc autem pro certo ponendum, Lucem semper in Corpore aequali, aut excipi & transmitti, aut resilire. Similitèr, sit Natura Inquisita, Motus Mißilium, veluti Spiculorum, Sagittarum, Globulorum, per Aërem.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
