# Instauratio magna 264

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/264

Poterant autem esse Instantiae Crucis circa hoc subiectum duorum generum. Alterum eorum Corporum quae maximè sunt inflammabilia, qualia sunt Sulphur, Caphura, Naphtha, & huiusmodi, cum corum misturis; quae citius & faciliùs concipiunt fiammam, quàm Puluis Pyrius, si non impediantur: Ex quo liquet, Appetitum inflammandi per se Effectum illum stupendum non operari. Alterum eorum quae Flammam fugiunt & exhorrent, qualia sunt Sales omnes. Videmus enim, si iaciantur in Ignem, Spiritum Aqueum erumpere cum fragore, antequam Flamma concipiatur; quod etiam lenitèr sit in Folijs paulò contumacioribus, parte Aqueâ erumpente, antequàm Oleosa concipiat Flammam. Sed maximè cernitur hoc in Argento viuo, quod non malè dicitur Aqua Mineralis. Hoc enim, absque inflammatione, per Eruptionem & Expansionem simplicem, vires Pulueris Pyrij ferè adaequat; quod etiam admixtum Pulueri Pyrio, eius vires multiplicare dicitur. Similitèr, sit Natura Inquisita, Transitoria Natura Flammae, & Extinctio eius Momentanea. Non enim videtur Natura Flammea hîc apud nos figi & consistere, sed singulis quasi momentis generari, & statim extingui.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
