# Instauratio magna 266

Bacon, Instauratio magna, 266. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/266

per Colorem à Flammà Spiritûs Vini distinguere, neque enim Flammae, vt Liquores, statim commiscentur) maneat Pyramidalis, an potiùs magìs tendat ad Formam globosam, cùm nihil inueniatur quod eam destruat aut comprimat. At hoc posterius si fiat, manere Flammam eandem numero, quamdiù intra aliam Flammam concludatur, nec vim inimicam Aëris experiatur, pro certo ponendum est. Atque de Instantiis Crucis haec dicta sint. Longiores autem in ijs tractandis ad hunc finem fuimus, vt homines paulatim discant & assuefiant, de Naturâ iudicare per Instantias Crucis, & Experimenta Lucifera, & non per rationes probabiles. XXXVII. Tter Praerogatiuas Instantiarum ponemus loco I. Decimo-quinto Instantias Diuortij; quae indicant Separationes Naturarum earum, quae vt plurimùm occurrunt. Differunt autem ab Instantijs quae subiunDi.II. Nouum Organum. subiunguntur Instantijs Comitatûs, quia illae indicant Separationes Naturae alicuius ab aliquo Concreto, cum quo illa familiaritèr consuescit: hae verò Separationes Naturae alicuius ab alterâ Naturâ. Differunt etiam ab Instantijs Crucis; quia nihil determinant, sed monent tantùm de Separabilitate vnius Naturae ab alterâ. Vsus autem earum est ad prodendas falsas Formas, & dissipandas leues Contemplationes ex rebus obuijs orientes.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
