# Instauratio magna 267

Bacon, Instauratio magna, 267. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/267

adeò vt veluti plumbum & pondera Intellectui addant. Exempli gratia: Sint Naturae Inquisitae, quatuor Naturae illae; quas Contubernales vult esse Telesius, & tanquam ex eádem Camerâ: viz. Calidum, Lucidum, Tenue, Mobile siue promptum ad Motum. At plurimae inueniuntur Instantiae Diuortij inter ipsas, Aër enim Tenuis est & habilis ad Motum, non Calidus aut Lucidus: Luna Lucida, absque Calore: Aqua feruens, Calida absque Lumine: Motus Acus ferreae super Versorium, pernix & agilis; & tamen in Corpore Frigido, Denso, Opaco: & complura id genus. Similitèr sint Naturae Inquisitae, Natura Corporea, & Actio Naturalis. Videtur enim non inueniri Actio Naturalis, nisi subsistens in aliquo Corpore. Attamen poßit fortaßè esse circà hanc rem Instantia nonnulla Diuortij. Ea est Actio Magnetica, per quam Ferrum fertur ad Magnetem, Grauia ad globum Terrae. Addi etiam poßint aliae nonnullae Operationes ad Distans. Actio siquidem huiusmodi & in Tempore sit, per Momenta, non in Puncto temporis, & in Loco, per gradus & spatia. Est itaque aliquod Momentum Temporis, & aliquod Interuallum Loci, in quibus ista Virtus siue Actio haeret in Medio inter duo illa Corpora quae Motum cient.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
