# Instauratio magna 270

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/270

Inter Sensus autem manifestum est partes primas tenere Visum, quoad informationem: quare huic Sensui praecipuè auxilia conquirenda. Auxilia autem triplicia esse posse videntur: vel, vt percipiat non visa; vel, vt maiore interuallo; vel vt exactiùs & distinctiùs. Primi generis sunt (mißis Bis-oculis, & huiusmodi, quae valent tantùm ad corrigendam & leuandam infirmitatem Visus non benè dispositi, atque ideò nihil ampliùs informant) ea, quae nuper inuenta sunt Perspicilla; quae latentes & inuisibiles Corporum minutias, & occultos schematismos, & motus (auctâ insignitèr specierum magnitudine) demonstrant: quorum vi, in Pulice, Muscâ, Vermiculis, accurata corporis figura & lineamenta, nec non colores & motus priùs non conspicui, non sine admiratione cernuntur. Quinetiam aiunt lineam rectam calamo vel penecillo descriptam, per huiusmodi Perspicilla inaequalem admodùm & tortuosam cerni: quia scilicèt nec motus manùs licèt per regulam adiutae, nec impreßio atramenti aut coloris, reuerà aequalia existant; licèt illae inaequalitates tam minutae sint, vt sine adiumento huiusmodi Perspicillorum conspici nequeant. Etiam superstitiosam quandam obseruationem in hac re (vt fit in rebus nouis & miris) addiderunt homines: VIZ, quòd luiusmodi Perspicilla opera Naturae illustrent, Artis dehonestent. Illud verò nihil aliud est, quam quòd texturae Naturales multò subtiliores sint quàm Artificiosae.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
