# Instauratio magna 271

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/271

Perspicillum enim illud ad minuta tantum valet: quale Perspicillum si vidisset Democritus, exiluisset fortè, & modum videndi Atomum (quem ille inuisibilem omninò affirmauit) inuentum fuisse putásset. Verùm incompetentia huiusmodi Perspicillorum, praeterquàm ad minutias tantum; (neque ad ipsas quoque, si fuerint in corpore maiusculo) vsum rei destruit. Si enim Inuentum extendi posset ad corpora maiora, aut corporum maiorum minutias; adeò vt textura panni lintei conspici posset tanquam rete; atque hoc modo minutiae latentes & inaequalitates Gemmarum, Liquorum, Vrinarum, Sanguinis, Vulnerum, & multarum aliarum rerum cerni possent; magnae proculdubiò ex eo Inuento commoditates capi possent. Secundi generis sunt illa altera Perspicilla, quae memorabili conatu adinuenit Galilaeus: quorum ope tanquam per scaphas aut nauiculas, aperiri & exerceri poßint propiora cum Coelestibus commercia. Hinc enim constat, Galaxiam esse nodum siue coaceruationem stellarum paruarum, planè numeratarum & distinctarum: de quâ re apud Antiquos tantùm suspicio fuit. Hinc demonstrare videtur, quòd spatia Orbium (quos vocant) Planetarum non sint planè vacua alijs stellis; sed quòd Coelum incipiat stellescere, antequàm ad Coelum ipsum stellatum ventum sit; licèt stellis minoribus quàm vt sine Perspicillis istis conspici poßint. Hinc choreas illas stellarum paruarum circa Planetam Iouis (vndè conijci poßit esse in motibus stellarum plura centra) intueri licet. Hinc inaequalitates luminosi & opaci in Lunâ distinctiùs cernuntur & locantur; adeò vt fieri poßit quaedam Seleno-graphia. Hinc maculae in Sole, & id genus: Omnia certè Inuenta nobilia, quatenùs fides huiusmodi demonstrationibus tutò adhiberi poßit. Quae nobis ob hoc maximè suspectae sunt, quòd in istis paucis sistatur Experimentum neque alia complura inuestigatu aequè digna eâdem ratione inuenta sint.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
