# Instauratio magna 272

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/272

Tertij generis sunt Bacilla illa ad terras mensurandas, Astrolabia & similia: quae sensum Videndi non ampliant, sed rectificant & dirigunt. Quòd si sint aliae Instantiae, quae reliquos Sensus uiuent in ipsorum actionibus immediatis & indiuiduis; tamen si eiusmodi sint quae informationi ipsi nihil addant plus quàm iam habetur; ad id, quod nunc agitur, non faciunt. Itaque earum mentionem non fecimus. XL. Nter Praerogatiuas Instantiarum ponemus loco Decimo- septimo Instantias Citantes; sumpto vocabulo à Foris Ciuilibus, quia citant ea vt compareant, quae priùs non comparuerunt: quas etiam Instantias Evocantes appellare consueuimus. Eae deducunt Non. Sensibile ad Sensibile. Sensum autem fugiunt res, vel propter distantiam Obiecti locati; vel propter interceptionem Sensus per corpore

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
