# Instauratio magna 275

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/275

At contrà, vbi Spiritus detinetur, & tamen dilatatur & excitatur per calorem aut eius Analoga; (id quod fit in corporibus magis solidis aut tenacibus) tum verò Corpora emolliuntur, vt Ferrum candens; fluunt, vt Metalla; liquefiunt, vt Gummi, Cera, & similia. Itaque contrariae illae operationes Caloris (vt ex co alia durescant, alia liquescant) facilè reconciliantur; quia in illis, Spiritus emittitur; in his, agitatur & detinetur: quorum posterius, est actio propria Caloris & Spiritûs; prius, actio partium Tangibilium tantùm per occasionem Spiritùs emißi. Ast vbi Spiritus nec detinetur prorsùs nec prorsùs emittitur; sed tantùm inter claustra sua tentat & experitur, atque nacta est partes Tangibiles obedientes & sequaces in promptu; ita vt quò Spiritus agit, eae simul sequantur: tum verò sequitur efformatio in Corpus Organicum, & membrificatio, & reliquae actiones vitales, tam in Vegetabilibus quàm in Animalibus. Atque haec maximè deducuntur ad Sensum, per notationes diligentes primorum incoeptuum, & rudimentorum siue tentamentorum vitae in Animalculis ex Putrefactione natis: vt in ouis Formicarum, Vermibus, Muscis, Ranis post imbrem, &c.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
