# Instauratio magna 276

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/276

Requiritur autem ad Viuificationem, & lenitas Caloris, & lentor Corporis; vt Spiritus nec per festinationem erumpat, nec per contumaciam partium coërceatur: quin potiùs ad cerae modum illas plicare & effingere poßit. Rursùs, Differentia illa Spiritus, maximè nobilis & ad plurima pertinens, (viz. Spiritûs Abscißi; Ramosi simplicitèr; Ramosi simul & Cellulati: ex quibus Prior, est Spiritus omnium corporum Inanimatorum; secundus, Vegetabilium; tertius, Animalium:) per plurimas Instantias Deductorias tanquam sub oculos ponitur. Similitèr patet, quòd subtiliores texturae & Schematismi rerum (licèt toto corpore visibilium, aut tangibilium) nec cernantur, nec tangantur. Quare in his quoque per Deductionem procedit Informatio. At differentia Schematismorum maximè radicalis & primaria sumitur ex copiâ vel paucitate Materiae, quae subit idem spatium siue dimensum. Reliqui enim Schematismi (qui referuntur ad dißsimilaritates partium, quae in eodem corpore continentur, & collocationes ac posituras earundem) prae illo altero sunt secundarij. Sit itaque Natura Inquisita, Expansio siue Coitio materiae in corporibus respectiuè: viz, quantum Materiae impleat quantum Dimensum in singulis. Etenim nil verius in Naturâ, quàm propositio illa gemella; Ex nihilo nihil fieri: neque, Quicquam in nihilum redigi: verùm Quantum ipsum Materiae siue Summam totalem constare, nec augeri aut minui. Nec illud minùs verum; Ex Quanto illo Materiae sub ijsdem spatijs siue dimensionibus, pro diuersitate corporum, plus & minùs contineri; vt in Aquá plus, in Aëre minus: Adeò vt si quis asserat, aliquod contentum Aquae in par contentum Aeris verti posse; idem sit ac si dicat, Aliquid posse redigi in Nihilum: Contra si quis asserat, aliquod contentum Aëris in par contentum Aquae verti posse, idem sit ac si dicat, Aliquid posse fieri ex nihilo.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
