# Instauratio magna 28

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/28

Idola autem, à quibus occupatur Mens, vel Adscititia sunt, vel Innata. Adscititia verò immigrarunt in mentes hominum, vel ex Philosophorum placitis & sectis, vel ex peruersis legibus demonstrationum. At Jnnata inhaerent Naturae ipsius Intellectùs, qui ad errorem longè procliuior esse deprehenditur, quàm Sensus. Vtcunque enim homines sibi placeant, & in admirationem Mentis humanae ac ferè adorationem ruant, illud certißimum est; Sicut speculum inaequale rerum radios ex figurâ & sectione propriâ immutat; ita & Mentem, cùm à rebus per Sensum patitur, in notionibus suis expediendis & comminiscendis, haud optimâ fide Rerum naturae suam naturam inserere & immiscere. Atque priora illa duo Idolorum genera, aegrè; postrema verò haec nullo modo euelli possunt. Id tantùm relinquitur, vt indicentur; atque vt vis ista Mentis insidiatrix notetur & conuincatur, ne fortè à destructione veterum, noui subindè errorum surculi ex ipsâ malà complexione Mentis pullulent; eoque res recidat, vt errores non extinguantur, sed permutentur: Verùm è contra, vt illud tandem in aeternum ratum & fixum sit, Intellectum nisi per Inductionem, eiusque formam legitimam, iudicare non posse.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
