# Instauratio magna 280

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/280

Haec deducuntur ad Sensum per artificiosas & peritas Separationes, quatenùs ad Tangibilia. At natum Spiritis in ipsis, licet immediatè non percipiatur, tamen deprehenditur per varios motus & nixus Corporum Tangibilium, in ipso actu & processu Separationis suae: atque etiam per acrimonias, corrosiones, & diuersos colores, odores, & sapores eorundem Corporum post Separationem. Atque in hac parte, per Distillationes atque artificiosas Separationes, strenuè sanè ab hominibus elaboratum est; sed non multò foeliciùs quàm in caeteris Experimentis, quae adhuc in vsu sunt: modis nimirùm prorsùs palpatorijs, & vijs caecis, & magis operosè quàm intelligentèr; & (quod peßimum est) nullâ cum imitatione aut aemulatione Naturae, sed cum destructione (per Calores vehementes, aut virtutes nimis validas) omnis subtilioris Schematismi, in quo occultae rerum Virtutes & consensus praecipuè sitae sunt. Neque illud etiam, quod aliàs monuimus, hominibus in mentem aut obseruationem venire solet in huiusmodi Separationibus: hoc est, plurimas qualitates in Corporum vexationibus tam per ignem quam alios modos, indi ab ipso Igne, iisque corporibus quae ad Separationem adhibentur, quae in Composito priùs non fuerunt: vndè mirae fallaciae. Neque enim scilicèt Vapor vniuersus, qui ex Aquâ emittitur per Ignem, Vapor aut Aër anteà fuit in corpore Aquae; sed factus est maximâ ex parte per dilatationem Aquae ex calore Ignis.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
