# Instauratio magna 281

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/281

Similitèr in genere omnes exquisitae Probationes corporum siue Naturalium siue Artificialium, per quas Vera dignoscuntur ab Adulterinis, Meliora à Vilioribus, huc referri debent: Deducunt enim Non-Sensibile ad Sensibile. Sunt itaque diligenti cura vndique conquirendae. Quintum verò genus Latitantiae quod attinet; manifestum est actionem Sensûs transigi in Motu, Motum in Tempore. Si igitur Motus alicuius corporis sit vel tam tardus vel tam velox, vt non sit proportionatus ad Momenta, in quibis transigitur actio Sensas; Obiectum omninò non percipitur: vt in motu Indicis Horologij, & rursùs in motu Pilae Sclopeti. Atque Motus, qui ob tarditatem non percipitur, facilè & ordinario deducitur ad Sensum, per Summas Motûs: qui vero ob velocitatem, adhuc non benè mensurari consueuit; sed tamen postulat Inquisitio Naturae, vt hoc fiat in aliquibus. Sextum autem genus, vbi impeditur Sensus propter nobilitatem Obiecti, recipit Deductionem; vel per Elongationem maiorem Obiecti à Sensu; vel per Hebetationem Obiecti per Interpositionem Medij talis, quod Obiectum debilitet, non annihilet; vel per Admißionem & Exceptionem Obiccti Reflexi, vbi percußio Directa sit nimis fortis; vt Solis in pelui aquae. Septimum autem genus Latitantiae, vbi Sensus ita oneratur Obiecto, vt nouae admißioni non sit locus, non habet ferè locum nisi in Olfactu & Odoribus; nec ad id, quod agitur, multùm pertinet. Quare de Deductionibus Non Sensibilis ad Sensibile, haec dicta sint.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
