# Instauratio magna 282

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/282

Quandóque tamen Dedactio sit non ad Sensum hominis, sed ad Sensum alicuius alterius Animalis, cuius Sensus in aliquibus humanum excellit: vt nonnullorum Odorum, ad sensum Canis. Lucis, quae in aëre non extrinsecùs illuminato, latentèr existit, ad sensum Felis, Noctuae, & huiusmodi Animalium quae cernunt noctu. Rectè enim notauit Telesius, etiam in Aëre ipso inesse Lucem quandam originalem, licèt exilem & tenuem, & maximâ ex parte oculis hominum aut plurimorum arimalium non inseruientem: quia illa Animalia, ad quorum Sensum huiusmodi lux est proportionata, cernant noctu; id quod vel sine luce fieri, vel per lucem internam, minùs credibile est. Atque illud vtique notandum est; de Destitutionibus Sensuum, eorúmque remedijs, hîc nos tractare. Nam Fallaciae Sensuum ad proprias Inquisitiones de Sensa & Sensibili remittendae sunt: exceptâ illâ magnà Fallaciâ Sensuum, nimirùm quòd constituant lineas rerum ex analogià Hominis, & non ex analogiâ Vniuersi: quae non corrigitur, nisi per Rationem & Philosophiam vniuersalem. XLI. Nter Praerogatiuas Instantiarum, ponemus loEco Decimo-octauo Instantias Viae, quas etiam Instantias Itinerantes, & Instantias Articulatas appellare consueuimus. Eae sunt, quae indicant Naturae Motus gradatim continuatos. Hoc autem genus Instantiarum potiùs fugit Obseruationem, quam Sensum.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
