# Instauratio magna 286

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/286

Similitèr, si non de Perfectioribus Misturis Spiritalium, sed de Compositione tantùm inquiratur: nempè, vtrùm facilè inter se incorporentur, an potiùs (exempli gratiâ) sint aliqui Venti & Exhalationes, aut alia Corpora Spiritalia, quae non miscentur cum Aere communi; sed tantùm haerent & natant in eò, in globulis & guttis; & potiùs franguntur ac comminuuntur ab Aere, quàm in ipsum recipiuntur & incorporantur. Hoc in Aere Communi & alijs Spiritalibus, ob subtilitatem corporum, percipi ad Sensum non potest; attamen imago quaedam huius rei, quatenus fiat, concipi poßit in Laquoribus Argenti viui, Olei, Aquae; atque etiam in Aere, & fractione eius, quando dißipatur & ascendit in paruis portiunculis per Aquam; atque etiam in Fumis craßioribus; denique in Puluere excitato & haerente in Aere. in quibus omnibus non fit Incorporatio. Atque Repraesentatio praedicta in hoc Subiecto non mala est, si illud primò diligenter inquisitum fuerit. vtrùm poßit esse talis Heterogenia inter Spiritalia, qualis inuenitur inter Lique ida: Nam tum demùm haec Simulacra per Analogiam non incommodè substituentur.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
