Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 287
Unproofread scanNot analysed yet
Atque de Instantijs istis Supplementi, quod diximus Informationem ab ijs hauriendam esse, quando desint Instantiae propriae, loco Perfugij; nihilominus intelligi volumus, auòd illae etiam magni sint vsus, etiam cùm Propriae Instantiae adsint; ad roborandam scilicèt Informationem vnà cum Proprijs. Verum de his exactius dicemus, quando ad Adminicula Inductionis tractanda sermo ordine dilabetur. XLIII. YNter Pręrogatiuas Instantiarum, ponemus loco IVicesimo Instantias Persecantes; quas etiam Instantias Vellicantes appellare consueuimus, sed diuersâ ratione. Vellicantes enim eas appellamus, quia vellicant Intellectum: Persecantes, quia persecant Naturam: vnde etiam illas quandoque Instantias Democriti nominamus. Eae sunt, quae de admirabili &exquisitâ Subtilitate Naturae Intellectum submonent, vt excitetur &expergiscatur ad attentionem, &obseruationem, &inquisitionem debitam. Exempli gratiâ: Quòd parùm guttulae Atramenti ad tot literas vel lineas extendatur; Quòd Argentum exteriùs tantùm inauratum, ad tantam longitudinem fili inaurati continuetur; Quòd pusilus Vermiculus, qualis in cute inuenitur, habeat in se spiritum simul &figuram dissimilarem partium; Quòd parùm Croci, etiam dolium Aquae colore inficiat; Quòd parùm Zibethi aut Aromatis, longè maius contentum Aëris, odore.