# Instauratio magna 287

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/287

Atque de Instantijs istis Supplementi, quod diximus Informationem ab ijs hauriendam esse, quando desint Instantiae propriae, loco Perfugij; nihilominus intelligi volumus, auòd illae etiam magni sint vsus, etiam cùm Propriae Instantiae adsint; ad roborandam scilicèt Informationem vnà cum Proprijs. Verum de his exactius dicemus, quando ad Adminicula Inductionis tractanda sermo ordine dilabetur. XLIII. YNter Pręrogatiuas Instantiarum, ponemus loco IVicesimo Instantias Persecantes; quas etiam Instantias Vellicantes appellare consueuimus, sed diuersâ ratione. Vellicantes enim eas appellamus, quia vellicant Intellectum: Persecantes, quia persecant Naturam: vnde etiam illas quandoque Instantias Democriti nominamus. Eae sunt, quae de admirabili & exquisitâ Subtilitate Naturae Intellectum submonent, vt excitetur & expergiscatur ad attentionem, & obseruationem, & inquisitionem debitam. Exempli gratiâ: Quòd parùm guttulae Atramenti ad tot literas vel lineas extendatur; Quòd Argentum exteriùs tantùm inauratum, ad tantam longitudinem fili inaurati continuetur; Quòd pusilus Vermiculus, qualis in cute inuenitur, habeat in se spiritum simul & figuram dissimilarem partium; Quòd parùm Croci, etiam dolium Aquae colore inficiat; Quòd parùm Zibethi aut Aromatis, longè maius contentum Aëris, odore.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
