# Instauratio magna 289

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/289

Sequentur itaque Instantiae praecipui vsús ad partem Operatiuam. Eae genere duae sunt, numero septem: Quas vniuersas, generali nomine, Instantias Practicas appellare consueuimus. Operatiuae autem Partis, Vitia duo; totidemque Dignitates Instantiarum in genere. Aut enim fallit Operatio, aut onerat nimis. Fallit Operatio maximè (praesertim post diligentem NNaturarum Inquisitionem) propter malè determinatas & mensuratas Corporum vires & actiones. Vires autem & Actiones corporum circumscribuntur & mensurantur, aut per spatia Loci, aut per momenta Temporis, aut per vnionem Quanti, aut per praedominantiam Virtutis: quae quatuor nisi fuerint probè & diligentèr pensitata, erunt fortaßè Scientiae speculatione quidem pulchrae, sed opere inactiuae. Instantias verò quatuor itidèm, quae huc referuntur, vno nomine Instantias Mathematicas vocamus, & Instantias Mensurae. Onerosa autem fit Praxis, vel propter Misturam rerum inutilium; vel propter Multiplicationem instrumentorum. vel propter Molem materiae, & Corporum quae ad aliquod opus requiri contigerint.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
