# Instauratio magna 292

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/292
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/292

Postremò Radiationes Lucis, & Impreßiones Sonorum operantur scilicet ad Distantias spatiosas. Verùm haec omnia vtcunque opcrentur ad Distantias paruas siue magnas, operantur certè ad finitas & Naturae notas, vt sit quiddam Non vltrà idque pro rationibus, aut Molis seu Quanti Corporum. aut Vigoris & Debilitatis Virtutum; aut Fauoribus & Impedimentis Mediorum; quae omnia in Computationem venire & notari debent. Quin etiam Mensurae Motuum Violentorum (quos vocant) vt Mißilium, Tormentorum, Rotarum, & similium, cum hae quoque manifestò suos habeant limites certos, notandae sunt. Inueniuntur etiam quidam Motus & Virtutes contrariae illis quae operantur per Tactum, & non ad Distans; quae operantur scilicèt ad Distans, & non ad Tactum; et rursùs, quae operantur remißiùs ad Distantiam minorem, & fortiùs ad distantiam maiorem. Etenim Visio non bene transigitur ad Tactum sed indiget Medio & Distantiâ. Licèt meminerim me audisse ex relatione cuiusdam fide digni, quòd ipse in curandis oculorum suorum Cataractis (erat autem Cura talis, vt immitteretur Festuca quaedam parua argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam Cataractae remoueret & truderet in angulum oculi) clarißimè vidisset Festucam illam supra ipsam pupillam mouentem.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
