# Instauratio magna 293

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/293

Quod vtcunque verum esse poßit, manifestum est maiora corpora non bene aut diffinctè cerni, nisi in cuspide Coni, coëuntibus radijs Obiecti ad nonnullam Distantiam. Quin etiam in Senibus Oculus meliùs cernit remoto Obiecto paulò longiùs, quam propiùs. In Mißilibus autem certum est percußionem non fieri tam fortem ad Distantiam nimis partiam, quam paulò pòst. Haec itaque & similia in Mensuris Motuum quoad Distantias notanda sunt. Est & aliud genus Mensurae Localis Motuum, quod non praetermittendum est. Illud verò pertinet ad Motus non Progreßiuos, sed Sphaericos: hoc est, ad Expansionem Corporum in maiorem Sphaeram, aut Contractionem in Minorem. Inquirendum enim est inter Mensuras istas motuum, qua tam Compreßionem aut Extensionem Corpora (pro Naturâ ipsorum) facilè & libenter patiantur, & ad quem Terminum reluctari incipiant, adeò vt ad extremum Non vltrà ferant; vt cùm Vesica inflata comprimitur, sustinet illa Compreßionem nonnullam Aeris; sed si maior fuerit; non patitur Aer, sed rumpitur Vesica. At Nos hoc ipsum subtiliore Experimento magis exactè probauimus. Accepimus enim Campanulam ex Metallo, leuiorem scilicet & tenuiorem, quali ad excipiendum Salem vtimur; eamque in peluim Aquae immisimus, ita vt deportaret secum Aerem, qui continebatur in Concauo, vsque ad fundum peluis. Locaueramus autem priùs Globulum in fundo peluis, super quem Campanula imponenda esset. Quare illud eueniebat, vt si Globulus ille esset minusculus (pro ratione Concaui) reciperet se Aer in locum minorem, & contruderetur solùm, non extruderetur. Quod si grandioris esset magnitudinis, quàm vt Aer libenter cederet: tum Aer maioris Pressurae impatiens, Campanulam ex aliquâ parte eleuabat, & in bullis ascendebat.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
