# Instauratio magna 294

Bacon, Instauratio magna, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/294

Etiam ad probandum qualem Extensionem (non minùs quàm Compreßionem) pateretur der, tale quippiam practicauimus. Quum vitreum accepimus cum paruo foramine in vno extremo Qui. Aerem per foramen exuctione forti attraximus, & statim digito foramen illud obturauimus; & Quum in Aquam immersimus, & dein digitum remouimus. Aer verò Tensurâ illa per exuctionem factâ, tortus, & magis quàm pro Naturâ suâ dilatatus, ideoque se recipere & contrahere nitens (ita vt si Quum illud in Aquam non fuisset immersam, Aerem ipsum traxisset cum Sibilo) Aquam traxit ad tale Quantum, quale sufficere posset ad hoc, vt Aer antiquam recuperaret Sphaeram siue Dimensionem. Atque certum est Corpora tenuiora (quale est Aer) pati Contractionem nonnullam notabilem, vt dictum est: At Corpora tangibilia (quale est Aqua) muliò aegrius, & ad minus spatium patiuntur Compreßionem. Qualem autem patiatur, tali Experimento inquisiuimus.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
