# Instauratio magna 296

Bacon, Instauratio magna, 296. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/296

roncabulo à Clepsydris apud Antiquos, in quas infundebatur Aqua, loco Arenae. Eae mensurant Naturam per Momenta Temporis, quemadmodùm Instantiae Virgae per Gradus Spagij. Omnis enim Motus siue Actio Naturalis transigitur in Tempore: alius velocius, alius tardiùs, sed vtcunquè Momentis certis, & Naturae notis. Etiam illae Actiones, quae subitò videntur operari, & in Icta oculi (vt loquimur) deprehenduntur recipere Maius & Minus quoad Tempus. Primò itaquè videmus Restitutiones Corporum Coelestium fieri per Tempora numerata; etiam Fluxiis & Refluxus Maris. Latio autem Grauium versûs Terram, & Leuium versùs ambitum Coeli, fit per certa Momenta, pro ratione Corporis quod fertur, & Medij. At Velificationes Nauium, Motus Animalium, Perlationes Mißilium, omnes fiunt itidèm per Tempora (quantum ad Summas) numerabilia. Calorem verò quod attinet, videmus Pueros per hyemem manùs in flamntà lauare, nec tamen vri; & loculatores vasa plena Vino vel Aquâ, per motus agiles & aequales vertere deorsùm, & sursum recuperare, non effuso liquorem, & multa huiusmodi.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
