Latin
298
Bacon, Instauratio magna 298
Unproofread scanNot analysed yet
Maximè verò omnium nos mouit, quòd si interponeretur interuallum Temporis aliquod notabile inter Veritatem &Visum, foret vt Species, per nubes interim orientes, &similes Medij perturbationes, interciperentur saepenumerò, &confunderentur. Atque de Mensuris Temporum Simplicibus haec dicta sint. Verùm non solùm quaerenda est Mensura Motuum &Actionum Simplicitèr, sed multò magis Comparatiuè: Id enim eximij est vsus, &ad plurima spectat. Atque videmus Flammam alicuius Tormenti ignei citiùs cerni, quam Sonitus audiatur; licèt necesse sit pilam priùs Aërem percutere, quam Flamma quae ponè erat, exire potuerit; fieri hoc autem propter velociorem transactionem Motûs Lucis, quàm Soni. Videmus etiam Species Visibiles à Visu citiùs excipi, quàm dimitti, vndè fit quòd Nerui Fidium digito impulsi, duplicentur, aut triplicentur quoàd Speciem, quia Species noua recipitur, antequàm Prior demittatur; Ex quo etiam fit, vt Annuli rotati videantur globosi, &Fax ardens noctù velocitèr portata, conspiciatur Caudata. Etiam ex hoc fundamento Inaequalitatis Motuum quoàd Velocitatem, excogitauit Galilaeus Causam Fluxûs &Refluxûs Maris; rotante Terrâ velociùs, Aquis tardiùs; ideóque accumulantibus se Aquis in sursùm, &deinde per vices se remittentibus in deorsùm: vt demonstratur in vase Aquae incitatiùs mouente.