# Instauratio magna 298

Bacon, Instauratio magna, 298. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/298

Maximè verò omnium nos mouit, quòd si interponeretur interuallum Temporis aliquod notabile inter Veritatem & Visum, foret vt Species, per nubes interim orientes, & similes Medij perturbationes, interciperentur saepenumerò, & confunderentur. Atque de Mensuris Temporum Simplicibus haec dicta sint. Verùm non solùm quaerenda est Mensura Motuum & Actionum Simplicitèr, sed multò magis Comparatiuè: Id enim eximij est vsus, & ad plurima spectat. Atque videmus Flammam alicuius Tormenti ignei citiùs cerni, quam Sonitus audiatur; licèt necesse sit pilam priùs Aërem percutere, quam Flamma quae ponè erat, exire potuerit; fieri hoc autem propter velociorem transactionem Motûs Lucis, quàm Soni. Videmus etiam Species Visibiles à Visu citiùs excipi, quàm dimitti, vndè fit quòd Nerui Fidium digito impulsi, duplicentur, aut triplicentur quoàd Speciem, quia Species noua recipitur, antequàm Prior demittatur; Ex quo etiam fit, vt Annuli rotati videantur globosi, & Fax ardens noctù velocitèr portata, conspiciatur Caudata. Etiam ex hoc fundamento Inaequalitatis Motuum quoàd Velocitatem, excogitauit Galilaeus Causam Fluxûs & Refluxûs Maris; rotante Terrâ velociùs, Aquis tardiùs; ideóque accumulantibus se Aquis in sursùm, & deinde per vices se remittentibus in deorsùm: vt demonstratur in vase Aquae incitatiùs mouente.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
