# Instauratio magna 3

Bacon, Instauratio magna, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/3

Dum enim Falsas Mentis vires mirantur homines & celebrant; Veras eiusdem quae esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa Rebus morigera sit, nec impotenter Rebus iniultet) praetereunt & perdunt. Restabat illud vnum, vt res de integro tentetur melioribus praesidijs; vtque fiat Scientiarum, & Artium, atque omnis Humanae Doctrinae, in vniuersum Instauratio, à debitis excitata Fundamentis. Hoc verò licèt Aggressu infinitum quiddam videri possit, ac supra vires mortales; tamen idem Tractatu sanum inuenietur ac sobrium, magis quàm ea quae adhuc facta sunt. Exitus enim huius rei est nonnullus. In ijs verò, quae iam fiunt circa Scientias, est Vertigo quaedam, & Agitatio perpetua, & Circulus. Neque Eum fugit, quantâ in solitudine versetur hoc Experimentum, & quàm durum & incredibile sit ad faciendam fidem. Nihilominùs, nec Rem, nec Seipsum deserendum putauit; quin Viam, quae vna Humanae Menti peruia est, tentaret atque iniret. Praestat enim Principium dare Rei, quae Exitum habe re possit; quàm in ijs, quae Exitum nullum habent, perpetua contentione & studio implicari. Viae autem Contemplatiuae, Vijs illis actiuis decantatis ferè respondent; vt Altera ab initio ardua & difficilis, desinat in apertum; Altera primo intuitu expedita & procliuis, ducat in auia & praecipitia. Quùm autem incertus esset, quando haec alicui posthac in mentem ventura sint; eo potissimùm vsus Argumento, quòd neminem hactenus inuenit, qui ad similes cogitationes animum applicuerit; decreuit prima quaeque, quae perficere licuit, in publicum edere. Neque haec festinatio amb tiosa fuit, sed sollicita; vt si quid Illi humanitùs accideret, extaret tamen Designatio quaedam, ac destinatio Rei quam animo complexus est; vtque extaret simul Signum aliquod honestae suae & propensae in Generis Humani Commoda voluntatis. Certè aliam quamcunque Ambitionem inferiorem duxit Re, quam prae manibus habuit. Aut enim Hoc quod agitur, Nihil est; aut Tantum, vt merito ipso contentum esse debeat, nec fructum extrà quaerere. SEREΘΘέρ SEREIVISSIIO.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
