# Instauratio magna 30

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/30

Ad hunc verò vsque diem ita cum hominibus actum est, vt minimè mirum sit, si Natura sui copiam non faciat. Nam primò, sensus ipsius Informatio, & deserens, & fallens: Obseruatio, indiligens, & inaequalis, & tanquam fortuita: Traditio, vana, & ex rumore: Practica, operi intenta & seruilis: vis Experimentalis, caeca, stupida vaga, & praerupta: denique Historia naturalis, leuis & inops, vitiosißimam materiam Intellectui ad Philosophiam & Scientias congesserunt. Deindè, praepostera Argumentandi subtilitas & ventilatio, serum rebus plane desperatis tentatur remedium: nec negotium vllo modo restituit, aut errores separat. Itaque nulla spes maioris augmenti, ac progressus sita est, nisi in Restauratione quadam Scientiarum. Huius autem exordia omninò à naturali Historià sumenda sunt, eaque ipsa noui cuiusdam generis & apparatus. Frustrà enim fuerit speculum expolire, si desint imagines: & planè Materia idonea praeparanda est Intellectui, non solùm praesidia fida comparanda. Differt verò rursus Historia nostra (quemadmodum Logica nostra) ab eâ quae habetur, multis rebus: fine, siue officio; ipsâ mole & congerie; dein subtilitate; etiam delectu; & constitutione in ordine ad ea quae sequuntnr.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
