# Instauratio magna 302

Bacon, Instauratio magna, 302. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/302

Denique in omni Inquisitione Naturae Quantum Corporis requiratur ad aliquod Effectum, tanquàm Dosis, notandum; & Cautiones de Nimis & Parùm aspergendae. XLVIII. Y Nnter Praerogatiuas Instantiarum, ponemus Iloco Vicesimo quarto Instantias Luctae; quas etiam Instantias Praedominantiae appellare consueuimus. Eae indicant Praedominantiam & Ceßionem Virtutum ad Inuicem; & quae ex illis sit fortior & vincat, quae infirmior & succumbat. Sunt enim Motus & Nixus Corporum compositi, decompositi, & complicati, non minùs quàm Corpora ipsa. Proponemus igitur primùm Species praecipuas Motuum siue Virtutum Actiuarum; vt magis perspicua sit ipsarum Comparatio in Robore, & exindè Demonstratio atque Designatio Instantiarum Luctae & Praedominantiae. Motus primus sit Motus Antitypiae Materiae, quae inest in singulis portionibus eius; per quem planè Annihilari non vult: ita vt nullum incendium, nullum pondus, aut depreßio, nulla violentia, nulla denique aetas aut diuturnitas temporis poßit redigere aliquam vel minimam portionem Materiae in Nihilum; quin illa & sit Aliquid, & Loci aliquid occupet; & se (in qualicunque neceßitate ponatur) vel Formam mutando vel Locum, liberet; vel (si non detur copia) vt est, subsistat; neque vnquam res eò deueniat, vt aut Nihil sit, aut Nullibi.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
