# Instauratio magna 303

Bacon, Instauratio magna, 303. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/303

Quem Motum Schola (quae semper ferè & denominat & definit Res, potiùs per Effectus & Incommoda, quàm per Causas Interiores) vel denotat per illud Axioma, quòd Duo corpora non possint esse in vno loco; vel vocat Motum, Ne fiat penetratio dimensionum. Neque huius Motûs exempla proponi consentaneum est: I nest enim omni Corpori. Sit Motus Secundus, Motus (quem appellamus) Nexûs; per quem Corpora non patiuntur se vllâ ex parte sui dirimi à contactu alterius Corporis, vt quae mutio nexu & contactu gaudeant. Quem Motum Schola vocat Motum, Ne detur vacuum: Veluti cùm Aqua attrahitur sursum exuctione, aut per Fistulas; Caro per Ventosas; aut cùm Aqua sistitur, nec effluit in Hydrijs perforatis, nisi os Hydriae ad immittendum Aërem aperiatur; & innumera id genus. Sit Motus Tertius, Motus (quem appellamus) Libertatis; per quem Corpora se liberare nituntur à Pressura aut Tensurà Praeter-naturali, & restituere se in Dimensum corpori suo conueniens.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
