# Instauratio magna 304

Bacon, Instauratio magna, 304. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/304

Cuius Motûs etiam innumera sunt exempla: Veluti (quatenùs ad Liberationem à Pressurâ) Aquae in Natando, Aëris in volando; Aquae in Remigando, Aëris in vndulationibus Ventorum, Laminae in Horologijs. Nec inelegantèr se ostendit Motus Aeris compreßi in Sclopettis ludicris puerorum, cùm Alnum aut simile quid dam excauant, & infarciunt frusto alicuius Radicis succulentae, vel similium, ad vtrosque fines: deinde per Embolum trudunt radicem vel huiusmodi farcimentum in foramen alterum: Vnde emittitur & eijcitur Radix cum sonitu ad foramen alterum, idque antequàm tangatur a Radice aut Farcimento citimo, aut Embolo. Quatenùs verò ad Liberationem à Tensurâ, ostendit se hic Motus in Aëre post exuctionem in Quis vitreis remanente; in Chordis, in Corio, & Panno; resilientibus post Tensuras suas, nisi Tensurae illae per moram inualuerint, &c. Atque hunc Motum Schola sub nomine Motûs ex Formâ Elementi innuit: satis quidem inscitè, cùm hic Motus non tantùm ad Aërem, Aquam, aut Flammam pertineat, sed ad omnem diuersitatem Consistentiae; vt Ligni, Ferri, Plumbi, Panni, Membranae, &c. in quibus, singula Corpora suae habent Dimensionis modulum; & ab eo aegrè ad spatium aliquod notabile abripiuntur. Verùm quia Motus iste Libertatis omnium est maximè obuius, & ad infinita spectans; consultum fuerit eum benè & perspicuè distinO o 2 distinguere. Quidam enim valdè negligentèr confundunt hunc Motum, cum gemino illo Motu Antitypiae & Nexûs; Liberationem scilicèt à Pressurâ, cum Motu Antitypiae; à Tensurâ, cum Motu Nexûs: ac si ideò cederent aut se dilatarent corpora compressa, ne sequeretur Penetratio dimensionum; ideò resilirent & contraherent se Corpora tensa, nè sequeretur Vacuum.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
