# Instauratio magna 306

Bacon, Instauratio magna, 306. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/306

Etenim in Motu Libertatis Corpora nouum Dimensum siue nouam Sphaeram, siue nouam Dilatationem aut Contractionem (haec enim Verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, & resilire ac veterem Consistentiam recuperare totis viribus contendunt. At contrà in hoc Motu Hyles, Corpora nouam Sphaeram siue Dimensum appetunt; atque ad illud libentèr & properè, & quandoquè valentißimo nixu (vt in Puluere Pyrio) aspirant. Instrumenta autem huius Motûs, non sola certè, sed potentißima, aut saltèm frequentißma, sunt Calor & Frigus. Exempli gratiâ: Aër si per Tensuram (velut per exuctionem in Quis vitreis) dilatetur, magno laborat desyderio seipsum restituendi. At admoto Calore, è contrà appetit dilatari, & concupiscet nouam sphaeram, & transit & migrat in illam libentèr, tanquàm in nouam Formam (vt loquuntur) Nec post dilatationem nonnullam de reditu curat, nisi per admotionem Frigidi ad eam inuitetur; quae non Reditus est, sed Transmutatio repetita. Eodem modo & Aqua, si per compreßionem arctetur, recalcitrat; & vult fieri qualis fuit, scilicèt latior. At si interueniat Frigus intensum & continuatum, mutat se sponte sua & libentèr in condensationem Glaciei: atque si planè continuetur Frigus, nec a teporibus interrumpatur, (vt fit in Speluncis & Cauernis paulò profundioribus) vertitur in Crystallum, aut materiam similem, nec vnquam restituitur.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
