# Instauratio magna 309

Bacon, Instauratio magna, 309. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/309

Sit Motus Septimus, Motus (quem appellamus) Congregationis Maioris; per quem Corpora feruntur ad Massas Connaturalium suorum: Grauia, ad olobum Terrae; Leuia, ad Ambitum Coeli. Hunc Schola nomine Motûs Naturalis insigniuit; leui contemplatione, quia scilicèt nil spectabile erat ab extrà, quod eum Motum cieret: (Itaque Rebus ipsis innatum atque insitum putauit:) Aut fortè quia non ceßat. Nec mirum: Semper enim praestò sunt Coelum & Terra; cùm e contrà causae & origines plurimorum ex reliquis Motibus interdùm absint, interdum adsint. Itaque hunc, quia non intermittit, sed caeteris intermittentibus statim occurrit, Perpetuum & Proprium; reliquos, Ascititios posint. Est autem iste Motus reuerà satis infirmus & hebes, tanquam is qui (nisi sit Moles Corporis maior) caeteris Motibus, quandiù operantur, cedat & succumbat. Atque cùm hic Motus hominum cogitationes ita impleuerit, vt ferè reliquos Motus occultauerit; tamen parùm est quod homines de eo sciunt, sed in multis circa illum erroribus versantur.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
