# Instauratio magna 31

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/31

Primò enim eam proponimus Historiam Naturalem; quae non tam aut rerum varietate delectet, aut praesenti Experimentorum fructu iuuet; quàm lucem Inuentioni causarum affundat, & Philosophiae enutricandae primam mammam praebeat. Licet enim Opera, atque Actiuam Scientiarum partem praecipuè sequamur, tamen meßis tempus expectamus, nec muscum & segetem herbidam demetere conamur. Satis enim scimus Axiomata rectè inuenta, tota agmina Op.rum secum trahere; atque opera non sparsim, sed confertim exhibere. Intempestiuum autem illum & puerilem affectum, vt pignora aliqua nouorum Operum properè captentur, prorsus damnamus & amouemus, cei pomum Atalantae quod cursum retardat. Atque Historiae nostrae Naturalis Officium tale est. Quoad Congeriem verò, conficimus Historiam non solùm Naturae liberae ac solutae; (cùm scilicet illa spontè fluit, & opus suum peragit; qualis est Historia Coelestium, Meteororum, Terrae, & Maris, Mineralium Plantarum Animalium:) sed multò magis Naturae constrictae & vexatae; nempè, cùm per Artem & ministerium humanum de statu suo detruditur atque premitur & fingitur. Itaque omnia Artium Mechanicarum, omnia Operatiuae partis Liberalium, omnia Practicarum complurium, quae in Artem propriam non coaluerunt, Experimenta, (quantum inquirere licuit, & quantùm ad finem noctrum faciunt) perscribimus. Quin etiam (vt quod res est, eloquamur) fastum hominum & speciosa nil morati, multò plus & operae & prasidii in hac parte, quàm in illà alterâ, ponimus: quandoquidem Natura rerum magis se prodit per vexationes Artis, quàm in libertate propriâ.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
