# Instauratio magna 310

Bacon, Instauratio magna, 310. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/310

Sit Motus Octauus, Motus Congregationis Corpore Minoris; per quem Partes Homogeneae in aliquo separant se ab Heterogeneis, & coëunt inter sese; per quem etiam Corpora Integra ex similitudine substantiae se amplectuntur & fouent, & quandoque ad distantiam aliquam congregantur, attrahuntur & conueniunt: Veluti, cùm in Lacte Flos lactis post moram aliquam supernatat; in Vino Faeces & Tartarum subsidunt. Neque enim haec fiunt per Motum Grauitatis & Leuitatis tantùm, vt aliae partes summit item petant, aliae ad imum vergant; sed multò magis per Desiderium Homogencorum inter se coëundi. & se vniendi. Differt autem iste Motus à Motu Indigentiae, in duobus. Vno, quòd in Motu Indigentiae sit stimulus maior Naturae malignae & contrariae: At in hoc Motu (si modo impedimenta & vincula absint) vniuntur partes per Amicitiam, licèt absit Natura aliena quae litem moueat: Altero, quòd arctior sit vnio, & tanquam maiore cum delectu. In illo enim, modò euitetur Corpus inimicum, Corpora etiam non admodùm cognata concurrunt: At in hoc coëunt Substantiae, germanà planè similitudine deuinctae; & conflantur tanquam in vnum. Atque hic Motus omnibus Corporibus Compositis inest. & se facilè conspiciendum in singulis daret, nisi ligaretur & fraenaretur per alios Corporum Appetitus & Neceßitates, quae istam Coitionem disturbant. Ligatur autem Motus iste plerumque tribus modis: Torpore Corporum; Fraeno Corporis Dominantis; & Motu externo. Ad Torporem Corporum quod attinet; certum est inesse Corporibus tangisecundum magis & mibilibus Pigritiam quandam nùs, & Exhorrentiam Motus Localis; vt nisi excitentur, malint statu suo (prout sunt) esse contenta, quàm in melius se expedire.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
