# Instauratio magna 313

Bacon, Instauratio magna, 313. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/313

Superest vt non omittatur Coitio illa Partium Corporum, vndè fit praecipuè Induratio & Desiccatio. Postquam enim Spiritus, aut Humidum in Spiritum versum euolauerit in aliquo Corpore porosiore, (vt in Ligno, Osse, Membranâ & huiusmodi) tum Partes craßiores maiore nixu contrahuntur & coëunt, vnde sequitur Induratio aut Desiccatio: quod existimamus fieri, non tam ob Motum Nexûs, ne detur Vacuum, quàm per Motum istum Amicitiae & Vnionis. Ad Coitionem verò ad distans quod attinet, ea infrequens est & rara: & tamen in pluribus inest, quam quibus obseruatur. Huius simulacra sunt, cùm Bulla soluat Bullam; Medicamenta ex similitudine substantiae trahant humores; Chorda in diuersis fidibus ad Vnisonum moueat Chordam; & huiusmodi. Etiam in Spiritibus Animalium hunc Motum vigere existimamus, sed planè incognitum. At eminet certè in Magnete, & Ferro excito. Cùm autem de Motibus Magnetis loquimur, distinguendi planè sunt. Quatuor enim Virtutes siue Operationes sunt in Magnete, quae non confundi, sed separari debent; licèt admiratio hominum & stupor eas commiscuerit. Vna, Coitionis Magnetis ad Magnetem, vel Ferri ad Magnetem, vel Ferri exciti ad Ferrum. Secunda, Verticitatis eius ad Septentriones & Austrum, atque simul declinationis eius. Tertia, Penetrationis eius per Aurum, Vitrum, Lapidem, omnia. Quarta, Communicationis Virtutis eius de Lapide in Ferrum, & de Ferro in Ferrum, absque Communicatione substantiae. Verùm hoc loco de prima Virtute eius tantum loquimur, videlicèt Coitionis.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
