# Instauratio magna 32

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/32

Neque Corporum tantùm Historiam exhibemus, sed diligentiae insuper nostrae esse putauimus, etiam Virtutum ipsarum (illarum dicimus, quae tanquàm Cardinales in Naturâ censeri poßint, & in quibus Naturae primordia planè constituuntur, vtpotè Materia primis Paßionibus ac desiderijs; viz. Denso, Raro, Calido, Frigido, Consistenti, Fluido, Graui, Leui, alijsque haud paucis) Historiam seorsum comparare. Enimuerò vt de Subtilitate dicamus, planè conquirimus genus Experimentorum longè subtilius & simplicius quàm sunt ea quae occurrunt. Complura enim à tenebris educimus & eruimus, quae nulli in mentem venisset inuestigare, nisi qui certo& constanti tramite ad inuentionem Causarum pergeret; cùm in se nullius magnoperè sint vsus; vt liquidò appareat, ea non propter se quaesita esse; sed ita prorsus se habeant illa ad Res & Opera, quemadmodùm literae Alphabeti se habeant ad Orationem & verba: quae licèt per se inutiles, eaedem tamen omnis sermonis elementa sunt. In Delectu autem Narrationum & Experimentorum meliùs hominibus cauisse nos arbitramur, quàm qui adhuc in Historia Naturali versati sunt. Nam omnia fide oculatâ, aut saltem perspectâ, & summa quadam cum seueritate recipimus: ita vt nil referatur auctum Miraculi causâ, sed quae narramus, à fabulis & vanitate casta & intemerata sint. Quinetiam & recepta quaeque ac iactata mendacia (quae mirabili quodam neglectu per saecula multa obtinuerunt & inueterata sunt) nominatim proscribimus & notamus, ne Scientijs ampliùs molesta sint.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
