# Instauratio magna 320

Bacon, Instauratio magna, 320. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/320

remoto Fermento. At Motus Impressionis, licèt sit Diffusuus, & Transitiuus, tamen perpetuò pendere videtur ex primo Mouente; adeò vt sublato aut cessante illo, statim deficiat & pereat; Itaque etiam momento, aut saltem exiguo tempore transigitur. Quare Motus illos Assimilationis & Excitationis, Motus Generationis Iouis, quia generatio manet; Hunc autem Motum, Motum Generationis Saturni, quia natus statim deuoratur & absorbetur, appellare consueuimus. Manifestat se verò hic Motus in tribus; In Lucis radijs; Sonorum percußionibus, & Magneticis, quatenùs ad Communicationem. Etenim Amotâ Luce, statim pereunt Colores, & reliquae Imagines eius; Amotâ percußione primâ, & quassatione Corporis indè facta, paulò post perit sonus. Licèt enim Soni, etiam in Medio per ventos, tanquàm per Vndas agitentur: tamen diligentiùs notandum est, quòd Sonus non tam diù durat, quàm sit Resonatio. Etenim impulsà Campanâ, Sonus ad benè magnum tempus continuari videtur; vnde quis facilè in errorem labatur, si existimet toto illo tempore Sonum tanquam natare & haerere in Aere; quod falsißimum est. Etenim illa Resonatio non est idem Sonus Numero, sed renouatur. Hoc autem manifestatur ex Sedatione siue Cohibitione Corporis percußi. Si enim sistatur & detineatur Campana fortitèr, & fiat immobilis, statim perit Sonus, nec resonat ampliùs; vt in chordis, si post primam percußionem tangatur chorda, vel digito, vt in Lyrâ; vel calamo, vt in Espinetis; statim desinit Resonatio. Magnete autem remoto, statim Ferrum decidit. Luna autem a Mari non potest remoueri; nec Terra à Ponderoso dum cadit. Itaque de illis nullum fieri potest Experimentum; sed ratio eadem est.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
