# Instauratio magna 321

Bacon, Instauratio magna, 321. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/321

Sit Motus decimus quartus, Motus Configurationis, aut Sitûs; per quem Corpora appetere videntur non Coitionem, aut Separationem aliquam; sed Situm, & Collocationem, & Configurationem cum alijs. Est autem iste Motus valdè abstrusus, nec benè Inquisitus. Atque in quibusdam videtur quasi incausabilis; licèt reuerà (vt existimamus) non ita sit. Etenim si quaeratur, cur potiùs Coelum voluatur ab Oriente in Occidentem, quàm ab Occidente in Orientem: aut cur vertatur circa Polos positos iuxta Vrsas, potiùs quam circa Orionem, aut ex aliâ aliquâ parte Coeli; videtur ista Quaestio tanquàm quaedam Extasis; cùm ista potiùs ab Experientiâ, & vt Positiua recipi debeant. At in Naturâ profectò sunt quaedam vltima & incausabilia. verùm hoc ex illis non esse videtur. Etenim hoc fieri existimamus ex quadam Harmonia & Consensu Mundi, qui adhuc non venit in obseruationem. Quòd si recipiatur Motus Terrae ab Occidente in Orientem; eaedem manent Quaestiones. Nam & ipsa super aliquos Polos mouetur. Atque cur tandem debeant isti Poli collocari magis vbi sunt, quam alibi? Item Verticitas, & Directio, & Declinatio Magnetis ad hunc Motum referuntur. Etiam inueniuntur in Corporibus tam Naturalibus quàm Artificialibus, praesertim Consistentibus, & non Fluidis, Collocatio quaedam & Positura partium, & tanquàm Vilii & Fibrae, quae diligentèr inuestigandae sunt; vtpotè sine quarum inuentione Corpora illa commodè tractari aut regi non possunt.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
