# Instauratio magna 326

Bacon, Instauratio magna, 326. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/326

Neque parùm Scientiae Naturalis sub illis adumbratum est. NNon negamus tamen & alias Species fortasse addi posse: atque istas ipsas Diuisiones secundùm veriores rerum venas transferri; deniquè in minorem numerum posse redigi. Neque tamen hoc de Diuisionibus aliquibus abstractis intelligimus: Veluti, si quis dicat; Corpora appetere vel Conseruationem, vel Exaltationem, vel Propagationem, vel Fruitionem Naturae suae; Aut si quis dicat, Motus rerum tendere ad Conseruationem & Bonum, vel Vniuersi; vt Antitypiam & Nexum, vel Vniuersitatum magnarum, vt Motus Congregationis Maioris, Rotationis, & Exhorrentię Motûs; vel Formarum specialium, vt reliquos. Licèt enim haec vera sint, tamen nisi terminentur in Materiâ & Fabricâ, secundùm veras lineas; speculatiua sunt, & minùs vtilia. Ianterim sufficient, & boni erunt vsus ad pensitandas Praedominantias Virtutum, & exquirendas Instantias Luctè; id quod nunc agitur. Alij Etenim ex his quos proposuimus Motibus prorsus sunt Inuincibiles; Alij alijs sunt fortiores, & illos ligant, fraenant, disponunt; Alij alijs longiùs iaculantur; Alij alios tempore & celeritate praeuertunt; Alij alios fouent, roborant, ampliant, accelerant. Motus Antitypiae omninò est Adamantinus & Inuincibilis. Vtrùm verò Motus Nexûs sit Fnuincibilis, adhuc haeremus.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
