# Instauratio magna 33

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/33

Quod enim prudentèr animaduertit quidam; fabulas, & superstitiones, & nugas, quas Nutriculae pueris instillant, mentes eorum etiam seriò deprauare: ita eadem nos mouit ratio, vt solliciti atque etiam anxij simus, ne ab initio, cùm veluti infantiam Philosophiae sub Historia Naturaii tractemus & curemus, illa alicui vanitati assuescat. At in omni Experimento nouo & paulò subtiliore, licèt (vt nobis videtur) certo ac probato, modum tamen experimenti, quo vsi sumus, apertè subiungimus: vt, postquàm patefactum sit, quomodò singula nobis constiterint, videant homines quid erroris subesse & adhaerere poßit; atque ad probationes magis fidas, & magis exquisitas (si quae sint) expergiscantur, Denique vbique monita, & scrupulos, & cautiones aspergimus, religione quadam, & tanquam exorcismo omnia phantasmata eijcientes, ac cohibentes. Postremò, cùm nobis exploratum sit, quantoperè Experientia & Historia aciem mentis humanae disgreget: & quàm difficile sit (praesertim animis vel teneris, vel praeoccupatis) à principio cum Naturà consuescere; adiungimus saepiùs obseruationes nostras tanquam primas quasdam conuersiones & inclinationes, ac veluti aspectus Historiae ad Philosophiam: vt & pignoris loco hominibus sint, eos in Historiae fluctibus perpetuo non detentos iri; vtque, cùm ad opus Intellectùs deueniatur, omnia sint magis in procinctu.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
