# Instauratio magna 331

Bacon, Instauratio magna, 331. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/331

Operatur igitur Homo super Corpora Naturalia (praeter ipsam Admotionem & amotionem Corporum simplicem) septem praecipuè modis: nempè, vel per Exclusionem eorum quae impediunt & disturbant: vel per Compreßiones, Extensiones, Agitationes, & huiusmodi: vel per Calorem & Frigus: vel per Moram in loco conuenienti: vel per Fraenum & Regimen Motûs: vel per Consensus speciales: vel per Alternationem tempestiuam & debitam, atque Seriem & Succeßionem horum omnium; aut saltem nonnullorum ex illis. Ad Primum igitur quod attinet; Aër communis qui vndique praestò est & se ingerit, atque Radij Coelestium, multùm turbant. Quae itaque ad illorum Exclusionem faciunt, meritò haberi poßint pro Polycrestis. Huc igitur pertinent Materies & Craßities Vasorum, in quibus Corpora ad Operationem praeparata reponuntur. Similitèr, Modi accurati Obturationis Vasorum, per Consolidationem & Lutum sapientiae, vt loquuntur Chymici. Etiam Clausura per Liquores in Extimis, vtilißimares est: vt cùm infundunt oleum super vinum aut succos herbarum; quòd expandendo se in summitate instar operculi, optimè ea conseruat illaesa ab Aere. Neque Pulueres res malae sunt; qui licèt contineant Aerem permistum, tamen vim Aëris coaceruati & circumfusi arcent; vt fit in conseruatione vuarum & fructuum intrà arenam & farinam. Etiam Cera, Mel, Pix, & huiusmodi tenacia, rectè obducuntur ad Clausuram perfectiorem, & ad summouendum Aerem & Coelestia. Etiam nos Experimentum quandoque fecimus, ponendo Vàs necnon aliqua alia Corpora intra Argentum Viuum; quod omnium longè densißimum est ex ijs quae circumfundi possunt. Quinetiam specus & Cauernae subterraneae magni vsus sunt ad prohibendum Insolationem & Aerem istum apertum praedatorium; qualibus vtuntur Germani Septentrionales pro Granarijs.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
