# Instauratio magna 332

Bacon, Instauratio magna, 332. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/332

Nec non Repositio Corporum in fundo Aquarum, ad hoc spectat: vt memini me quippiam audisse de Vtribus vini demissis in profundum puteum, ad infrigidationem scilicet; sed casu & per neglectum ac obliuionem ibidem remanentibus per multos annos, & deinde extractis. vnde Vinum factum est non solùm non vapidum aut emortuum, sed multò magis nobile ad gustum; per commixtionem partium suarum (vt videtur) magis exquisitam. Quòd si postulet res, vt Corpora demittantur ad fundum Aquarum, veluti intra Fluuios aut Mare, Neque tamen Aquas tangant, nec in Vasibus obturatis concludantur, sed Aere tantùm circundentur; bonus est vsus Vasis illius quod adhibitum est nonnunquam ad operandum subter Aquis super Nauigia demersa, vt Vrinatores diutiùs manere poßint sub Aquis, & per vices ad tempus respirare. Illud huiusmodi erat. Conficiebatur Dolium ex Metallo concauum, quod demittebatur aequabilitèr ad superficiem Aquae, atque sic deportabat totum aërem qui continebatur in Dolio secum in fundum Maris. Stabat autem super pedes tres, (instar Tripodis) qui Longitudinis erant aliquantò minoris staturâ hominis; ita vt Vrinator posset, cùm anhelitus deficeret, immittere caput in cauum Dolij& respirare, & deinde opus continuare. Atque audiuimus inuentam eße iam Machinam aliquam Nauiculae aut Scaphae, quae homines subter Aquis vehere poßit ad spatia nonnulla. Verùm sub tali Vase, quale modò diximus Corpora? quaeuis facilè suspendi possint; cuius causa hoc Experimentim adduximus, Est & alius vsus diligentis & perfectae Clausurae Corporum: nempe, non solùm vt prohibeatur aditus Aeris per exteriùs, (de quo iam dictum est) verùm etiam vt cohibeatur exitus Spiritûs Corporis, super quod sit operatio per interiùs. Necesse est enim vt operanti circa Corpora Naturalia constet de Summis suis: viz, quòd nihil expirarit aut cifluxerit. Fiunt enim profundae alterationes in corporibus, quando Natura prohibente Annihilationem, Ars prohibeat etiam Deperditionem aut Euolationem alicuius partis.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
