Latin
337
Bacon, Instauratio magna 337
Unproofread scanNot analysed yet
(qualis fertur apud Chinenses esse Confectio Porcellanae, vbi Massae ad hoc factae dicuntur manere intra terram per quadraginta aut quinquaginta Annos, &transmitti ad haeredes, tanquàm Minerae quaedam artificiales) &huiusmodi. Quinetiam quae interueniunt in Naturâ Condensationes, factae per Frigora, similitèr sunt inuestigandae; vt Causis eorum cognitis, transferri possint in Artes. Quales cernuntur in exudatione Marmoris &Lapidum. in Rorationibus super Vitra per interius Fenestrarum, sub Auroram, post gelu Noctis: in Originibus &Collectionibus Vaporum in Aquas sub Terrâ, vndè saepè scaturiunt Fontes: &quaecunque sunt huius generis. Inueniuntur autem praeter illa quae sunt Frigida ad Tactum, quaedam alia potestate Frigida, quae etiam Condensant; Veruntamen operari videntur super Corpora Animalium tantùm, &vix vltra. Huius generis se ostendunt multa in Medicinis &Emplastris. Alia autem Condensant Carnes &Partes tangibiles; qualia sunt Medicamenta Astringentia, atque etiam Inspissantia; Alia Condensant Spiritus, id quod maximè cernitur in Soporiferis. Duplex autem est Modus Condensationis Spirituum, per Medicamenta Soporifera, siue prouocantia Somnum: Alter per Sedationem Motûs: Alter per Fugam Spirituum.