# Instauratio magna 337

Bacon, Instauratio magna, 337. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/337

(qualis fertur apud Chinenses esse Confectio Porcellanae, vbi Massae ad hoc factae dicuntur manere intra terram per quadraginta aut quinquaginta Annos, & transmitti ad haeredes, tanquàm Minerae quaedam artificiales) & huiusmodi. Quinetiam quae interueniunt in Naturâ Condensationes, factae per Frigora, similitèr sunt inuestigandae; vt Causis eorum cognitis, transferri possint in Artes. Quales cernuntur in exudatione Marmoris & Lapidum. in Rorationibus super Vitra per interius Fenestrarum, sub Auroram, post gelu Noctis: in Originibus & Collectionibus Vaporum in Aquas sub Terrâ, vndè saepè scaturiunt Fontes: & quaecunque sunt huius generis. Inueniuntur autem praeter illa quae sunt Frigida ad Tactum, quaedam alia potestate Frigida, quae etiam Condensant; Veruntamen operari videntur super Corpora Animalium tantùm, & vix vltra. Huius generis se ostendunt multa in Medicinis & Emplastris. Alia autem Condensant Carnes & Partes tangibiles; qualia sunt Medicamenta Astringentia, atque etiam Inspissantia; Alia Condensant Spiritus, id quod maximè cernitur in Soporiferis. Duplex autem est Modus Condensationis Spirituum, per Medicamenta Soporifera, siue prouocantia Somnum: Alter per Sedationem Motûs: Alter per Fugam Spirituum.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
