# Instauratio magna 339

Bacon, Instauratio magna, 339. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/339

Tertia sit per Coitionem partium homogenearum, quae sunt viaxime solidae in Corpore aliquo, atque anteà fuerant distractae, & cum minùs solidis commistae: Veluti in Restitutione Mercurij Sublimati, qui in puluere longè maius occupat spatium, quàm Mercurius simplex, & similitèr in omni Repurgatione Metallorum à Scorijs suis. Quarta sit per Consensus, admouendo quae ex vi Corporum occultâ condensant; qui Consensus adhuc rarò se ostendunt, quod mirum minimè est, quoniam antequam Inuentio Succedat Formarum & Schematismorum, de Inquisitione Consensuum non multùm sperandum est. Certè quoad Corpora Animalium, dubium non est quin sint complures Medicinae tam interiùs quàm exteriùs sumptae, quae condensant, tanquàm per Consensum, vt paulò ante diximus. Sed in Inanimatis rara est huiusmomodi Operatio. Percrebuit sanè tam scriptis quàm fana. Narratio de Arbore in vna ex Insulis siue Tercoris siue Canarijs, (neque enim benè memini,) quae perpo tuò stillat; adeò vt Inhabitantibus nonnullam commoditatem Aquae praebeat. Paracelsus autem ait, Herbam vocatam Rorem Solis Meridie & feruente Sole Rore impleri, cùm aliae Herbae vndique sint siccae.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
