# Instauratio magna 34-2

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/34-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/34-2

fabricam & ordinem in certis subiectis, iissque variis & insignibus, tanquàm sub oculos ponant. Etenim nobis in mentem venit, in Mathematicis, astante machinâ, sequi Demonstrationem facilem & perspicuam. contrà, absque hac commoditate, omnia videri inuoluta, &, quàm reuera sunt, subtiliora. Itaque huiusmodi Exemplis Quartam partem nostri Operis attribuimus: quae reuerà nil aliud est, quam Secundae Partis applicatio particularis & explicata. At quinta pars ad tempus tantùm, donec reliqua perficiantur, adhibetur: & tanquàm foenus redditur vsque dum sors haberi poßit. Neque enim finem nostrum ita petimus occaecati.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
