# Instauratio magna 34

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/34

Atque per huiusmodi (qualem describimus) Historiam Naturalem, aditum quendam fieri posse ad Naturam tutum & commodum; atque Materiam Intellectui praeberi probam & praeparatam censemus. Postquam verò & Intellectum fidisimis auxiliis ac praesidiis stipauimus & iustum Diuinorum Operum exercitum seuerißimo delectu comparauimus; nil amplius superesse videtur, nisi vt Philosophiam ipsam aggrediamur. Attamen in re tam arduâ & suspensâ, sunt quaedam quae necessariò videntur interponenda partim docendi gratiâ, partim in vsum praesentem. Horum primum est, vt Exempla proponantur inquirendi & inueniendi, secundùm nostram rationem ac viam, in aliquibus subiectis repraesentata: sumendo ea potißimùm subiecta, quae, & inter ea quae quaeruntur, sunt nobilißima, & inter se maxime diuersa: vt in vnoquoque genere Exemplum non desit. Neque de iis Exemplis loquimur, quae singulis Praeceptis ac Regulis illustrandi gratiâ adiiciuntur: (hoc enim in Secunda Parte operis abundè praestitimus) sed plane Typos intelligimus & Plasmata, quae vniuersum Mentis processum, atque inueniendi continuatam

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
