# Instauratio magna 340

Bacon, Instauratio magna, 340. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/340

At nos vtramque narrationem fabulosam eße existimamus. Omninò autem illae Instantiae nobilißimi forent vsus, & introspectione dignißimae, si eßent verae. Etiam Rores illos Mellitos, & instar Mannae, qui super folijs Quercus inueniuntur Mense Maio non existimamus fieri & densari à Consensi aliquo, siue à Proprietate Folij Quercus; sed cùm super alijs Folijs pariter cadant, contineri scilicèt & durare in Folijs Quercûs quia sunt benè vnita, nec spongiosa, vt plurima ex alijs. Calorem verò quod attinet; Copia & Potestas nimirum homini abundè adest; Obseruatio autem & Inquisitio deficit in nonullis, ijsque maximè necessarijs; vtcunque Spagyrici se venditent. Etenim Caloris Intensioris Opificia Exquiruntur & Conspiciuntur; Remißioris verò, quae maximè in vias Naturae incidunt, non tentantur, ideoque latent. Itaque videmus per Vulcanos istos qui in pretio sunt, Spiritus Corporum magnopere exaltari, vt in Aquis fortibus, & nonnullis alijs Oleis Chymicis, partes tangibiles indurari, & emisso Volatili, aliquando figi; partes homogeneas separari; etiam Corpora heterogenea großo modo incorporari & commisceri; Maximè autem Compages Corporum Compositorum, & subtiliores Schematismos destrui & confundi.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
